monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, De Arte Metrica, XI Quae sit optima carminis forma. <<<     >>> XIII De synalephe .

XII De scansionibus sive caesuris versus heroici. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Scansionum autem in versibus sunt species quatuor: coniuncta, distincta, mista, divisa. Coniuncta, quae caeteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut:
Immortale nihil mundi compage tenetur.
2 Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut
Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis.
Quam versificationis speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest.
3 Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut:
Nobis certa fides aeterna in saecula laudis;
Et:
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut:
Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat.
Et Prosper:
Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum.
Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen.
4 Pentemimeris, ubi post duos pedes invenitur semipes, qui versum dividat, et partem terminet orationis. Heptamimeris, ubi post tres pedes invenitur syllaba: ut: Cum tua gentiles studeant. Dicta autem pentemimeris et heptamimeris Graece, quasi semiquinaria et semiseptenaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, illa constat septem; et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima.
5 Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut:
Semper principium sceptrum iuge gloria consors;
Et,
Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.
Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur.
6 Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodum appellant. Partes autem eius cola et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc.
7 , usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata. Plena autem sententia periodus est. Interpretatur autem colon membrum, comma incisio, periodus clausula sive circuitus.